- OREXIS Convivii
- OREXIS Conviviiciborum caritate quaesita. Ael. Lamprid. in heliogabalo, c. 20. Amabat, inquit de illo, sibi pretia maiora dici earum rerum quae mensae parabantur, orexin convivio hanc esse asserens. Unde illa Senecae querela, delieatis civibus nihil placere, nisi carum. Et Iuvenal. Sat. 11. v. 14.Interea gustus elementa per omnia quaerunt,numquam animo pretiis obstantibus: interius siAttendas, magis illa iuvant, quae pluris emuntur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.